Stage 27 patrēs et līberī≡ WATCHLISTENREADTHINKDERIVETEACH
patrēs et līberī
Rūfus,
ab Agricolā dīmissus,
medicō imperāvit ut Quīntum in valētūdināriō optimē cūrāret.
Quīntus ibi trēs diēs quiescēbat dum convalēsceret;
quārtō diē ad vīcum,
ubi Aventīna Vilbiaque manēbant,
īre cōnstituit.
eīs valedīcere volēbat.
5 Agricola,
cum hoc audīvisset,
Rūfō monuit ut ad vīcum cum Quīntō īret.
Rūfus igitur,
ā prīncipiīs profectus,
Quīntum per portam castrōrum dūxit.
quī,
plūrēs custōdēs quam anteā cōnspicātus,
tribūnum rogāvit cūr tot mīlitēs castra custōdīrent.
Rūfus:crēdimus hostēs īnsidiās aut aliam fraudem parāre. nūper dux 10 eōrum haec castra clam intrāvit ut horrea īnspiceret. Quīntus:quis est ille dux? Rūfus:est fīlius prīncipis Deceanglōrum, nōmine Vercobrix, iuvenis vīgintī annōrum. porrō, quamquam in carcere inclūsus fuerat, ē manibus custōdum effugere potuit. 15 Quīntus:sānē iuvenis magnae calliditātis est. Rūfus:et obstinātus. Vercobrix putat sē Caratacum alterum esse, imperātōrem Britannicum summae audāciae. nam bellam ōrātiōnem habēre Britannōsque incitāre potest. prīnceps tamen fīliō imperāvit ut arma dēpōneret. 20 Quīntus:ēheu! contentiōnēs cum parentibus habēre solent līberī. Rūfus:vērum dīcis. nunc autem propter mortem Togidubnī dē pāce inter Britannōs et Rōmānōs anxius sum. Quīntus:nōlī dēspērāre! hostibus nōn facile est nōs superāre. praetereā rēgīna Catia, quae rēgnum Togidubnī nunc possidet, est fēmina 25 summae fideī. Rūfus:mī amīce, esne ignārus fortūnae Catiae? Quīntus:tē ōrō, Rūfe. dīc mihi: quid novī? Rūfus amīcō dīxit Vitelliānum in aulā Togidubnī Catiam retinēre.
Quīntus tam attonitus erat ut prīmō nihil dīcere posset.
tandem tribūnum ōrāvit 30 ut omnia explicāret.
nam ‘
nōn crēdō,’
inquit, ‘
Vitelliānum perfidum esse.’
Rūfus magnā cum difficultāte Quīntō persuāsit ut sibi crēderet.
Word checkAnalysis ✓Float