Stage 23   in thermīs II
READDERIVE
in thermīs II
deinde omnēs in eam partem thermārum intrāvērunt, ubi balneum
maximum erat. Quīntus, prīncipēs secūtus, circumspectāvit et attonitus,
    ‘hae thermae,’ inquit, ‘maiōrēs sunt quam thermae Pompēiānae!’
    Dumnorix respondit, ‘Togidubnus putat hās thermās meliōrēs esse
5 quam omnēs thermās Rōmānās.’
    servī cum magnā difficultāte Togidubnum in balneum dēmittere
coepērunt. maximus clāmor erat. rēx prīncipibus mandāta dabat, prīncipēs
libertīs. tandem rēx, ē balneō ēgressus, vestīmenta, quae servī tulerant,
induit. tum omnēs fontī sacrō appropinquāvērunt.
10     Cephalus, quī anxius tremēbat, prope fontem stābat, pōculum
ōrnātissimum tenēns.
    ‘domine,’ inquit, ‘pōculum vīnī Britannicī tibi offerō. vīnum est dulce.’
    haec locūtus, rēgī pōculum obtulit. Togidubnus ad Quīntum convertit.
    ‘ecce pōculum vīnī Britannicī, Quīnte! lībertus dīcit vīnum esse dulce.’
15 Quīntus autem, pōculum cōnspicātus, id rapuit et clāmāvit,
nōlī bibere! hoc est pōculum venēnātum. pōculum huius modī in urbe
Alexandrīā vīdī.’
    Cephalus tamen pōculum ē manibus Quīntī rapere temptābat. maxima
pars spectātōrum stābat immōta. sed Dumnorix saeviēns pōculum rapuit
20 et Cephalō obtulit.
    ‘facile est nōbīs vērum cognōscere,’ clāmāvit. ‘iubeō pōculum haurīre.
num vīnum dulce bibere timēs?’
    Cephalus pōculum haurīre nōluit, et ad genua rēgis prōcubuit.
rēx immōtus stābat. cēterī prīncipēs lībertum frūstrā resistentem
25 comprehendērunt. Cephalus, ā prīncipibus coāctus, venēnum hausit.
deinde, vehementer tremēns, ingentem gemitum dedit et mortuus
prōcubuit.







Word checkAnalysis Float