Stage 20   fortūna crūdēlis I
READTHINKDERIVE
fortūna crūdēlis I
cotīdiē ad cubiculum, ubi iacēbat Barbillus aeger,
veniēbāmus. multōs sermōnēs cum Barbillō habēbāmus,
prope lectum sedentēs. ille nōbis vītā suā multum
nārrāvit. sine dubiō fortūna eum graviter afflīxerat.
5     Barbillus uxōrem fidēlem fīliumque optimum habēbat.
Plōtīna, uxor Barbillī, erat fēmina placida, quae domī
manēbat contenta. Rūfus, fīlius eōrum, erat iuvenis impiger.
ad palaestram cum amīcīs saepe adībat; in dēsertīs bēstiās
ferōcēs agitāre solēbat. aliquandō, sīcut aliī iuvenēs,
10 contentiōnēs cum parentibus habēbat. sed parentēs Rūfī
eum maximē amābant, et ille eōs.
    inter amīcōs Rūfī erat iuvenis Athēniēnsis, Eupor.
hic Eupor ad urbem Alexandrīam vēnerat et medicīnae
studēbat. saepissimē domum Barbillī vīsitābat. tandem
15 ad urbem Athēnās rediit, ubi artem medicīnae exercēbat.
Eupor mox epistulam scrīpsit, in quā Rūfum parentēsque
ad nūptiās suās invītāvit. Rūfus ad Graeciam īre valdē
cupiēbat, sed Barbillus nāvigāre timēbat, quod hiems iam
appropinquābat. Thrasyllum igitur arcessīvit, et sententiam
20 eius rogāvit. Thrasyllus, postquam diū cōgitāvit, Rūfō
parentibusque respōnsum dedit.
    ‘rem perīculōsam suscipitis. lūna Scorpiōnem iam intrat.
tūtius est vōbīs domī manēre.’







Word checkAnalysis Float