WATCHLISTENREADTHINKDERIVETEACH
mercātor fēlīx
Barbillus volūmen antīquum explicāvit Lūciaeque fābulam nārrāvit:
‘
fuit ōlim mercātor dīves,
quī nāvem cōnscenderat in portū Aegyptī.
magister tamen erat vir pessimus.
5 ‘
post nōnnūllōs diēs ad īnsulam advēnērunt,
ubi omnēs ē nāve exiērunt.
mercātor,
quod fessus erat,
in lītore īnsulae recubuit et obdormīvit.
postquam surrēxit,
nēmō aderat.
‘
mercātor tumulum album vīdit et cōnscendit.
10 ēheu!
nāvem procul in marī cōnspexit.
iste magister mercātōrem relīquerat.
‘
subitō ingēns volucer in caelō appāruit.
sōlem cēlābat,
sīcut nūbēs ātra.
deinde volucer ad mercātōrem attonitum dēscendit,
et in illō tumulō 15 cōnsēdit.
nam tumulus albus erat ōvum!
‘
iam sub pedibus volucris iacēbat mercātor.
ille tamen erat vir callidus.
ubi volucer dēnique ēvolāvit,
mercātor pedem tenēbat.
ita volucer mercātōrem ā lītore īnsulae abstulit.
20 ‘
mox volucer ad īnsulam novam pervēnit.
ibi iacēbant gemmae,
quās serpēns ātra custōdiēbat.
volucer hanc serpentem interfēcit cōnsūmitque.
ubi iterum ēvolāvit,
iterum pedem tenēbat mercātor,
quī multās gemmās collēgerat.
25 ‘
posteā ad mare revēnērunt.
mercātor in mare prope nāvem novam dēcidere potuit.
ita effūgit,
dīvitior quam anteā.’
Word checkAnalysis ✓Float