Stage 8   gladiātōrēs
READDERIVE
gladiātōrēs
spectātōrēs amphitheātrum Pompēiānum complēbant.
Rēgulus pugnās ēdēbat, quod diem nātālem celebrābat.
Rēgulus erat senātor Rōmānus, et prope Nūceriam
habitābat. Nūcerīnī amphitheātrum nōn habēbant. multī
5 Nūcerīnī igitur in amphitheātrō Pompēiānō erant.
    tuba sonuit. duo rētiāriī et duo murmillōnēs arēnam
intrāvērunt. murmillōnēs Pompēiānōs valdē dēlectābant,
quod saepe victōrēs erant; sed Nūcerīnī rētiāriōs incitābant.
    murmillōnēs rētiāriōs frūstrā ad pugnam prōvocāvērunt.
10 rētiāriī, quod erant expedītī, murmillōnēs facile ēvītāvērunt.
    “rētiāriī sunt ignāvī!” clāmāvērunt Pompēiānī. Nūcerīnī
tamen respondērunt, “rētiāriī murmillōnēs dēcipiunt!”
    tum murmillō clāmāvit, “ūnus murmillō facile duōs
rētiāriōs superat.”
15     postquam Pompēiānī plausērunt, murmillō rētiāriōs
statim petīvit. murmillō et rētiāriī ferōciter pugnāvērunt.
tandem rētiāriī murmillōnem graviter vulnerāvērunt. tum
rētiāriī alterum murmillōnem petīvērunt. hic murmillō
fortiter pugnāvit, sed rētiāriī eum quoque superāvērunt.
20     Pompēiānī, quod īrātī erant, murmillōnēs vituperābant;
missiōnem tamen postulābant, quod murmillōnēs fortēs
erant. Nūcerīnī mortem postulābant. omnēs spectātōrēs
tacēbant, et Rēgulum intentē spectābant. Rēgulus
pollicem vertit. Pompēiānī erant īrātī, et vehementer
25 clāmābant. rētiāriī tamen, postquam Rēgulus signum dedit,
murmillōnēs interfēcērunt.







Word checkAnalysis Float